Ex summa logicae Guilelmi de Occam

zur Download-Version (pdf)

SL I, 12: intentio prima et secunda

(2) Est autem primo sciendum, quod intentio animae, vocatur quiddam in anima natum significare aliud. Unde, sicut dictum est prius, ad modum, quo scriptura est secundarium signum respectu vocum, [...] ita voces secundaria signa sunt illorum, quorum intentiones animae sunt signa primaria. Et pro tanto dicit ARISTOTELES, quod voces sunt »earum, quae sunt in anima passionum notae-. Illud autem exsistens in anima, quod est signum rei, ex quo propositio mentalls componitur ad modum, quo propositio vocalis componitur ex vocibus, aliquando vocatur intentio animae, aliquando conceptus animae, aliquando passio animae, aliquando similitudo rei [...]. Unde quandocumque aliquis profert propositionem vocalem, prius format interius unam propositionem mentalem, quae nullius idiomatis est, in tantum quod multi frequenter formant interius propositiones, quas tamen propter defectum idiomatis exprimere nesciunt. Partes talium propositionum mentalium vocantur conceptus, intentiones, similitudines et intellectus.

(3) Sed quid est illud in anima, quod est tale signum?

(4) Dicendum, quod circa istum articulum diversae sunt opiniones. Aliqui dicunt, quod non est nisi quoddam fictum per animam; alii, quod est quaedam qualitas subiective [NB!] exsistens in anima, distincta ab actu intelligendi; alii dicunt, quod est actus intelligendi.

(5) Et pro istis est ratio ista, quia frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. Omnia autem, quae salvantur ponendo aliquid distinctum ab actu intelligendi, possunt salvari sine tali distincto, eo quod supponere pro alio et significare aliud, ita potest competere actui intelligendi, sicut alii signo. Igitur praeter actum intelligendi non oportet aliquid aliud ponere.

(6) De istis autem opinionibus inferius perscrutabitur, ideo pro nunc sufficiat, quod intentio est quiddam in anima, quod est signum naturaliter significans aliquid, pro quo potest supponere, vel quod potest esse pars propositionis mentalis.

(7) Tale autem signum duplex est. Unum, quod est signum alicuius rei, quae non est tale signum [...]. Et illud vocatur intentio prima; qualis est illa intentio animae, quae est praedicabilis de omnibus hominibus et similiter intentio praedicabilis de omnibus albedinibus et nigredinibus et sic de aliis. [...]

(11) Intentio autem secunda est illa, quae est signum talium intentionum primarum; cuiusmodi sunt tales intentiones genus, species, et huiusmodi. Sicut [...] dicendo lapis est genus, animal est genus, color est genus, et sic de aliis, praedicatur una intentio de intentionibus ad modum, quo in talibus homo est nomen, asinus est nomen, albedo est nomen praedicatur unum nomen de diversis nominibus.
 
 

SL I,14: "singulare" et "universale"

(3) Est autem primo sciendum, quod singulare dupliciter accipitur. Uno modo hoc nomen singulare significat omne illud, quod est unum et non plura. Et isto modo tenentes, quod universale est quaedam qualitas mentis praedicabilis de pluribus non tamen pro se sed pro illis pluribus, dicere habent, quod quodlibet universale est vere et realiter singulare, quia, sicut quaelibet vox [...] est vere et realiter singularis et una numero, quia est una et non plures, ita intentio animae significans plures res extra est vere et realiter singularis et una numero, quia est una et non plures res, quamvis significet plures res.

(4) Aliter accipitur hoc nomen singulare, pro omni illo, quod est unum et non plura nec est natum esse signum plurium. Et sic accipiendo singulare nullum universale est singulare, quia quodlibet universale natum est esse signum plurium et natum est praedicari de pluribus. [...]

(5) Dicendum est igitur, quod quodlibet universale est una res singularis; et ideo non est universale nisi per significationem, quia est signum plurium.
 
 

SL 1,15: nullum universale est substantia

(1) Et quia non sufficit ista narrare, nisi manifeste ratione probentur, ideo pro praedictis aliquas rationes adducam necnon et auctoritatibus confirmabo.

(2) Quod enim nullum universale sit aliqua substantia extra animam exsistens, evidenter probari potest. [...]

(4) Item: Si aliquod universale esset substantia una exsistens in substantiis singularibus distincta ab eis, sequeretur, quod posset esse sine eis, quia omnis res prior naturaliter alia potest per divinam potentiam esse sine ea. Sed consequens est absurdum. [...]

(7) Item: Sequeretur, quod aliquid de essentia Christi esset miserum et damnatum, quia illa natura communis exsistens realiter in Christo et in damnato esset damnata, quia in luda. Hoc autem absurdum est.
 
 

SL I,33: significare

(1) Significare multipliciter accipitur apud logicos.

(2) Nam uno modo dicitur signum aliquid significare, quando supponit vel natum est supponere pro illo, ita scilicet, quod de pronomine demonstrante illud per hoc verbum est illud nomen praedicatur. Et sic album significat Sortem. Haec enim est vera Iste est albus demonstrando Sortem. Sic rationale significat hominem. Haec enim est vera iste est rationales demonstrando hominem. Et sic de multis aliis concretis.

(5) Aliter accipitur significare, quando illud dicitur significans, a quo ipsa vox imponitur, vel illud, quod primo modo significatur per conceptum principalem vel vocem principalern. Et sec dicimus, quod >album, significat albedinem [...]
 
 

SL I, 38: sunt accidentia

(6) [...] nulla res est, quin sit substantia vel accidens; sed tam substantia quam accidens est ens per se [...]
 
 

SL 1,63: suppositiones

[...] (5) Dicitur autem suppositio quasi pro allo positio [...]

(6) Et sic universaliter terminus supponit pro illo, de quo [...] per propositionem denotatur praedicatum praedicari, si terminus supponens sit subiectum; si autem terminus supponens sit praedicatum, denotatur, quod subiectum subicitur respectu illius [...], si propositio formetur. Sicut per istam homo est animal denotatur, quod Sortes vere est animal ita, quod haec sit vera, si formetur, hoc est animal demonstrando Sortem. [...] Et sic proportionaliter dicendum est de praedicato, nam per istam Sortes est albus, denotatur, quod Sortes est illa res, quae habet albedinem; et ideo praedicatum supponit pro illa re, quae habet albedinem; et si nulla res haberet albedinem nisi Sortes, tunc praedicatum praecise supponeret pro Sorte.

(8) Ex quo sequitur, quod falsum est, quod aliqui ignorantes dicunt, quod concretum a parte praedicati supponit pro forma - videlicet quod in ista Sortes est albus, li albus supponit pro albedine -, nam haec est simpliciter falsa albedo est alba, qualitercumque termini supponant.
 
 

SL I,64: genera suppositionum

(1) Sciendum est autem, quod suppositio primo dividitur in suppositionem personalem, simplicem et materialem.

(2) Suppositio personalis, universaliter, est illa, quando terminus supponit pro suo significato, sive illud significatum sit res extra animam, sive sit vox, sive intentio animae, sive sit scriptum, sive quodcumque aliud imaginabile, ita, quod quandocumque subiectum vel praedicatum propositionis supponit pro suo significato ita, quod significative tenetur, semper est suppositio personalis.

(3) Exemplum primi: Sic dicendo omnis homo est animal li homo supponit pro suis significatis, quia homo, non imponitur nisi ad significandum istos homines; non enim significat proprie aliquid commune eis, sed ipsosmet homines [...]

(4) Exemplum secundi: Sic dicendo omne nomen vocale est pars orationis li nomen non supponit nisi pro vocibus; quia tamen imponitur ad significandum illas voces; ideo supponit personaliter.

(5) Exemplum tertii: Sic dicendo [...] omnis intentio animae est in anima utrumque subiectum supponit personaliter, quia supponit pro illis, quibus imponitur ad significandum. [...]

(8) Suppositio simplex est, quando terminus supponit pro intentione animae, sed non tenetur significative, verbi gratia sic dicendo homo est species, iste terminus homo supponit pro intentione animae, quia illa intentio est species; et tamen iste terrninus homo non significat proprie loquendo illam intentionem, sed illa vox et illa intentio animae sunt tantum signa subordinata in significando idem secundum modum alibi expositum. [...]

(10) Suppositio materialis est, quando terminus non supponit significative, sed supponit vel pro voce vel pro scripto. Sicut patet hic >homo est nomen, li homo supponit pro se ipso, et tamen non significat se ipsum. [...]
 
 

SL I,5

Nam iustus, vere supponit pro homine, quando dicitur iustus est virtuosus; non enim potest supponere pro iustitia, quia iustitia, quamvis sit virtus, non tamen est virtuosa. Hoc nomen vero iustitia supponit pro qualitate et non pro homine. Et propter hoc accidit, quod praedicatio talis concreti de abstracto est impossibilis, quia semper concretum tale et abstractum pro distinctis rebus supponunt.

(4) Sunt autem ad praesens tres species seu differentiae talium nominum inferiores. Prima est, quando abstractum supponit pro accidente vel forma quacumque realiter inhaerente subiecto et concretum supponit pro subiecto eiusdem accidentis vel formae vel e converso. Primo modo est de talibus >albedo - album" >Calor - calidum" >sciens - scientia< loquendo de creaturis.
 
 

SL I,10

(3) [...] nam >album< habet definitionem exprimentem quid nominis, in qua una dictio ponitur in recto et alia in obliquo. Unde, si quaeras, quid significat hoc nomen album dices, quod illud idem, quod ista oratio tota aliquid informatum albedine, vel aliquid habens albedinem.
 
 

SL II,2

(2) Circa quod dicendum est, quod ad veritatem talis propositionis singularis, quae non aequivalet multis propositionibus, non requiritur, quod subiectum et praedicatum sint idem realiter; nec, quod praedicatum ex parte rei sit in subiecto vel insit realiter subiecto; nec, quod uniatur a parte rei extra animam ipsi subiecto - sicut ad veritatem istius iste est angelus, non requiritur, quod hoc commune angelus, sit idem realiter cum hoc, quod ponitur a parte subiecti; nec, quod insit illi realiter, nec aliquid tale -, sed sufficit et requiritur, quod subiectum et praedicatum supponant pro eodem. Er ideo, si in ista hic est angelus subiectum et praedicatum supponant pro eodem, propositio erit vera. Et ideo non denotatur, quod hic habeat angelitatem vel quod in isto sit angelltas vel aliquid huiusmodi, sed denotatur, quod hic sit vere angelus; non quidem quod sit illud praedicatum, sed quod sit illud, pro quo supponit praedicatum. [...]

(4) Ex istis patet, quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae homo est de quidditate Sortis, homo est de essentia Sortis, humanitas est in Sorte, Sortes habet humanitatem, Sortes est homo humanitate et multae tales propositiones, quae quasi ab omnibus conceduntur. [...]

regressus