Anselms Argument in der Diskussion - lateinische Texte

 

I. Gaunilo

[Was heißt "im Verstand existieren"?]

Quod hoc iam esse dicitur in intellectu meo non ob aliud, nisi quia id, quod dicitur,intelligo: Nonne et quaecumque falsa ac nullo prorsus modo in se ipsis existentia in intellectu habere similiter dici possem, cum ea dicente aliquo, quaecumque ille diceret, ego intelligerem?

[Die verlorene Insel]

Exempli gratia: Aiunt quidam alicubi oceani esse insulam, quam ex difficultate vel potius impossibilitate inveniendi, quod non est, cognominant aliqui perditam quamque fabulantur multo amplius, quam de fortunatis insulis fertur, divitiarum deliciarumque omnium inaestimabili uber-tate pollere nulloque possessore aut habitatore universis aliis, quas incolunt homines, terris possidendorum redundantia usquequaque praestare. Hoc ita esse dicat mihi quispiam, et ego facile dictum, in quo nihil est difficultatis, intelligam. At si tunc velut consequenter adiungat ac dicat: Non potes ultra dubitare insulam illam terris omnibus praestantiorem vere esse alicubi in re, quam et in intellectu tuo non ambigis esse; et quia praestantius est non in intellectu solo, sed etiam esse in re, ideo sic eam necesse est esse, quia, nisi fuerit, quaecumque alia in re est terra, praestantior illa erit, ac sic ipsa iam a te praestantior intellecta praestantior non erit - si, inquam, per haec ille mihi velit astruere de insula illa, quod vere sit, ambigendum ultra non esse, aut iocari illum credam, aut nescio, quem stultiorem debeam reputare, utrum me, si ei concedam, an illum, si se putet aliqua certitudine insulae illius essentiam astruxisse [...].

[Schlußwort]

Cetera libelli illius tam veraciter et tam praeclare sunt magnificeque disserta, tanta denique referta utilitate et pii ac sancti affectus intimo quodam odore fragrantia, ut nullo modo propter illa, quae in initiis recte quidem sensa, sed minus fi=iter argumentata sunt, ista sint contemnenda; sed illa potius argumentanda robustius, ac sic omnia cum ingenti veneratione et laude suscipienda.

zurück zum deutschen Text

 

II. Aus Anselms Antwort an Gaunilo

[Erläuterung des Beweises]

[...] Postea dixi, quia, si est vel in solo intellectu, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo in solo est intellectu, id ipsum, scilicet quo maius non potest cogitari, est, quo maius cogitari potest. Rogo, quid consequentius? An enim, si est vel in solo intellectu, non potest cogitari esse et in re? Aut si potest, nonne, qui hoc cogitat, aliquid cogitat maius eo, si est in solo intellectu? Quid igitur consequentius, quam si quo maius cogitari nequit est in solo intellectu, idem esse, quo maius cogitari possit? Sed utique quo maius cogitari potest in nullo intellectu est quo maius cogitari non possit. An ergo non consequitur quo maius cogitari nequit, si est in ullo intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim est in solo intellectu, est, quo maius cogitari potest, quod non convenit.

[Zur verlorenen Insel]

[...] Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam oceani omnes terras sua fertilitate vincentem, quae difficultate, immo impossibilitate inveniendi, quod non est, perdita nominatur, dicat idcirco non posse dubitari vere esse in re, quia verbis descriptam facile quis intelligit. Fidens loquor, quia, si quis invenerit mihi aut re ipsa aut sola cogitatione existens praeter quo maius cogitari non possit, cui aptare valeat connexionem huius meae argumentationis, inveniam et dabo illi perditam insulam amplius non perdendam.

[Weitere Fassungen des Argumentes]

Denique si quis dicit se cogitare illud non esse, dico, quia, cum hoc cogitat, aut cogitat aliquid, quo maius cogitari non possit, aut non cogitat. Si non cogitat, non cogitat non esse, quod non cogitat. Si vero cogitat, utique cogitat aliquid, quod nec cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari non esse, cogitari posset habere principium et finem. Sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat, aliquid cogitat, quod nec cogitari non esse possit. Hoc vero qui cogitat, non cogitat id ipsum non esse. Alioquin cogitat, quod cogitari non potest. Non igitur potest cogitari non esse quo maius nequit cogitari.

Si quis enim dicat quo maius cogitari non possit non esse aliquid in re aut posse non esse aut vel non esse posse cogitari, facile refelli potest. Nam quod non est, potest non esse; et quod non esse Potest, cogitari potest non esse.

Quidquid autem cogitari potest non esse, si est, non est quo maius cogitari non possit; quod si non est, utique, si esset, non esset quo maius non possit cogitari. Sed dici non potest, quia quo maius non possit cogitari, si est, non est quo maius cogitari non possit, aut si esset, non esset quo non possit cogitaii maius. Patet ergo, quia nec non est nec potest non esse aut cogitari non esse. Aliter enim, si est, non est, quod dicitur, et si esset, non esset.

[Zur Existenz im Verstand]

Quod autem obicis quaelibet falsa vel dubia similiter posse intelligi et esse in intellectu, quemadmodum illud, quod dicebam, miror, quid hic sensisti contra me dubium probare volentem, cui primum hoc sat erat, ut quolibet modo illud intelligi et esse in intellectu ostenderem, quatenus consequenter consideraretur, utrum esset in solo intellectu, velut falsa, an et in re, ut vera.

[Eine weitere Erläuterung]

Maius vero cogitat, qui hoc cogitat, quam qui cogitat, quod possit non esse. Dum ergo cogitatur quo maius non possit cogitari, si cogitatur, quod possit non esse, non cogitatur quo non possit cogitari maius.

[Schlußwort]

Gratias ago benignitati tuae et in reprehensione et in laude mei opusculi. Cum enim ea, quae tibi digna susceptione videntur, tanta laude extulisti, satis apparet, quia, quae tibi infirma visa sunt, benevolentia, non malevolentia reprehendisti.

zurück zum deutschen Text

 

III. Thomas von Aquin, aus der summa contra gentiles I 11

Nec oportet ut statim, cognita huius nominis Deus significatione, Deum esse sit notum, ut prima ratio intendebat. - Primo quidem, quia non omnibus notum est, etiam concedentibus Deum esse, quod Deus sit id qiio maius cogitari non possit: cum multi antiquorum mundum istum dixerint Deum esse. Nec etiam ex interpretationibus huius nominis Deus, quas Damascenus ponit*, aliquid huiusmodi intelligi datur. - Deinde quia, dato quod ab omnibus per hoc nomen Deus intelligatur aliquid quo maius cogitari non possit, non necesse erit aliquid esse quo maius cogitaii non potest in rerum natura.

Eodem enirn modo necesse est poni rem, et nominis rationem. Ex hoc autem quod mente concipitur quod profertur hoc nomine Deus, non sequitur Deum esse nisi in intellectu. Unde nec oportebit id quo maius cogitari non potest esse nisi in intehectu. Et ex hoc non sequitur quod sit aliquid in rerum natura quo maius cogitari non possit. Et sic nihil inconveniens accidit ponentibus Deum non esse: non enim inconveniens est quolibet dato vel in re vel in intenectu aliquid maius cogitari posse, nisi ei qui concedit esse aliquid quo maius cogitari non possit in rerum natura.

Nec etiam oportet, ut secunda ratio proponebat, Deo posse aliquid maius cogitari, si potest cogitari non esse. Nam quod possit cogitari non esse, non ex imperfectione sui esse est vel incertitudine, cum suum esse sit secundum se manifestissimum, sed ex debilitate nostri intellectus, qui eum intueri non potest per seipsum, sed ex effectibus eius, et sie ad cognoscendum ipsum esse ratiocinando perducitur.

zurück zum deutschen Text

 

IV. Kurzfassung, s.th. I 2.1 ad2

Ad secundum dicendum quod forte ille qui audit hoc nomen Deus, non intelligit significari aliquid quo maius cogitari non possit, cum quidain crediderint Deum esse corpus. Dato etiam quod quüibet intelligat hoc nomine Deus significari hoc quod dicitur, scüicet illud quo maius cogitari non potest; non tamen propter hoc sequitur quod intelligat id quod significatur per nomen, esse in rerum natura, sed üi apprehensione intellectus tantum. Nec potest argui quod sit in re, nisi daretur quod sit in re aliquid quo maius cogitari non potest: quod non est datum a ponentibus Deum non esse.

zurück zum deutschen Text

 

V. René Descartes, aus der fünften Meditation, Abschnitt 11

Nam quamvis non necesse sit, ut incidam umquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo et summo libet cogitare atque eius ideam tamquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est, ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit, ut postea, cum animadverto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere. [...]

zurück zum deutschen Text